Home  |  Was the Poem Condemned?  | Response to Father Mitch Pacwa   |  Common Questions and Misconceptions   |  Document Library
 
 
English Translation of the 1966 Letter (coming soon)
Post Litteras Apostolicas, a verbis incipientes "Integrae servandae" Mo tu Proprio data die VII mensis de cembris anno 1965, non paucae pervenerunt ad S Sedem percontationes de Indicis liborum prohibitorum conditione, quo Ecclesia ad integritatem fidei et morum, iuxta divinum mandatum, tuendam hucusque usa est.

Ut memoratis petitionibus respondeatur, haec S Congregatio pro Doctrina Fidei, facot verbo cum Beatismo Patre, nuntiat Indicem suum vigorem moralem servare, quantenus Christifidelium conscientiam docet, ut ab illis scriptis, ipso iure naturali exigente, caveant, quae fidem ac bonos mores in discrimen adducere possint, edudem tamen non amplius vim legis ecclesiasticas habere cum adiectis censuris.

Quam ob rem Ecclesia fidelium maturae conscientiae confidit, prae sertim auctorum et editorum catholicorum atque eorum qui iuvenibus instituendis operam navant Firmissi mam autem spem collocat in vigilli sollicitudine et singulorum Ordinariorum et Conferentiarum Episcopa lium, quorum ius et officium est libros noxios tum inspicienti tum praeveniendi atque, si res tulerit, reprehendi et improbandi.

S. Congregatio pro Doctina Fidei, ad mantem Litterarum Apostolicarum "Integrae servandae" ac Concilii Vaticani II decretorum, communicare sataget, si opus est, cum orbis catholici Ordinariis ut eorum sedulitatem adiuvet, in diiudicandis operibus editis, in sana contra insidiosam promoverda cultura, collatis atiam viribus cum Institutis et studiorum Universitatibus.

Si autem doctrinae et opiniones quovis modo evulgatae prodierint, quae fidei ac morum principiis adversentur, et eorum auctores ad errores corrigendos humaniter invitati id facerer noluerint, S Sedes iure et officio suo utetur ad talia scripta etiam publice reprobanda, ut animorum bono ea qua par est firmitate consulat.

Apte denique providebitus, ut Ecclesiae iudicum de editis operibus in Christifidelium notitiam perveniat.

Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, d XIV unii, a MCMLXVI
A Cardinal Ottaviani, Pro Praefectus S C pro Doctrina Fedei

P Parente
a Secretis